verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et
habitatores Hierusalem
et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel maledictus
vir qui non audierit verba pacti huius
quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de
terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et
facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et
ego ero vobis in Deum
ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris daturum
me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et
respondi et dixi amen Domine
et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in
civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti
huius et facite illa
quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua
eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens
contestatus sum et dixi audite vocem meam
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt
unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos
omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non
fecerunt
et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda
et in habitatoribus Hierusalem
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui
noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos
alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et
domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum
quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego inducam super eos
mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non
exaudiam eos
et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et
clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore
adflictionis eorum
secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda
et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras
confusionis aras ad libandum Baali
tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis
laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum
ad me in tempore adflictionis eorum
quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera
multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in
quibus gloriata es
olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit
Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in
ea et conbusta sunt frutecta eius
et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super
te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt
sibi ad inritandum me libantes Baali
tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc
ostendisti mihi studia eorum
et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et
non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum
in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius
non memoretur amplius
tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes
et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam
meam
propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui
quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini
et non morieris in manibus nostris
propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo
super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae
eorum morientur in fame
et reliquiae non erunt ex eis inducam enim malum super
viros Anathoth annum visitationis eorum